- SEPTEMVIRI Epulones
- SEPTEMVIRI Epulones(cum prius Triumviri instituti essent, an. Urb. Cond. 553.) memorantur Gellio l. 1. c. 12. Item cuius Pater Flamen, aut Augur, aut Quindecimvir S. F. aut qui Septemvir Epulonum aut Salius est: Creditque Onuphrius a L. Cornelio Sulla numerum auctum fuisse. Epulonos vocat Festus, antiquâ voce, siceque dictos ait, quod epulas indicendi Iovi ceterisque Diis potestatem haberent Postea Caesar, aliis tribus additis, Decemviros Epulonum constituisse legitur apud Dionem l. 43. Cum Caesar pluribus beneficia deberet, Magistratibus et Sacerdotiis collatis eis satisfecit. Itaque XV. Sacerdotibus unum, Collegio Septenario tres addidit. De officio, iam aliquid ex Festo dictum, paulo prolixius id exsequitur Cicer. Orat. de Arusp. Resp. Ludos minus diligenter factos, pollutosque. Quos Ludos? Te appellabo, Lentule; tui Sacerdotii sunt taeniae, curricula, praecentio, ludi, libationes, epulaeque ludorum publicorum: Vosque Pontifices, ad quos Epulones Iovis O. M. si quid est praetermissum aut commissum adferunt, quorum de sententia illa eadem renovata, atque instaurata celebrantur. Ludi sunt minus diligenter facti? quantô et quô scelere polluti, respondebitis et prote et pro collegis tuis, et pro Collegio. Quando autem lecti sternebantur Diis et pulvinaria, Lectisternium appellabatur; Dapes, cibi Deorum convivio apponi soliti. Hinc Epulum et Epulones: Iovis epulô ipse in lectulum, Iuno et Minerva in sellas ad coneam invitabantur. Val. Max. l. 3. c. 1. ex. 2. atque ita Septemviri hi convivia celebrabant. Vide de origine Lectisternii, Livium l. 5. c. 13. et plura supra in voce Epulones. De Septemviris, qui, ex assesoribus Praetoris, certas causas testamentarias inprimis decidebant, hincque Septemviralibus Iudicus, vide Iul. Pauli librum singularem, ut l. 7. 28. 31. de inoff. Testam. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.